[286] EPISTOLA LXXXVI.

Reverendis & Ornatissimis Viris

D. PETRO PLANCIO

AMSTELREDAMENSIS,

&

D. IOHANNI BECIO

DORDRECHTANAE ECCLESIAE

Pastoribus fidelissimis, Dominis & Fratribus suis pl. honorandis,

Salutem.

Petitis, fratres Reverendi, a nobis, Theologorum in Germania recte sentientium, & nostrum quoque de D. VORSTII tractatu de DEO, judicium. De aliis nihildum habemus. Recens enim liber prodiit. Nundinae forte, quid alii sentiant, docebunt. Nos editum dolemus. Utinam vero autor cogitasset illud Tertulliani: De DEO etiam vera dicere, periculosum esse. Hoc agere videtur, ne quid cum aliis commune sentiat de Majestate DEI. Non dubitat ergo veterum & recentium Theologorum convellere doctrinam; sola ea placent, quae forte in lacunis Scoti, & Athei illius Medici Taurelli, invenit portenta. DEUM essentia magnum, finitum, compositum ex essentia & accidentibus, mutabilem voluntate, passivae potentiae obnoxium esse, & similia trecenta. Metuimus sane, ne ex omnibus angulis Jesuitae & Lutherani nunc tandem Ecclesiis nostris capitaliter hoc intentent, quod DEUM ipsum abnegent, atheismum inducant aperte. Quid enim interest, DEUM essentia immensum, an DEUM esse, neges? Certe Aristoteles Philosophus Ethnicus vidit, DEUM, si essentia immensus non sit, ne potentia quidem esse infinitum posse. •ουδεν γαρ εχει δυναμιν απειραν πεπεπασμενον•, dicit Metaph. lib. XII. cap. VII. Est ergo haec nova Metaphysica, quam etiam sana philosophia redarguere potest. Rogavit ipse a quodam nostrum sententiam, de hoc suo foetu; a quo responsum tulit: an & quomodo acceperit, nobis incertum. Nos quidem alienum servum judicare nolumus, monitus vero est, quod caussam ejus nostram aut aliorum orthodoxorum fieri, non simus commissuri. Ut vero quod etiam cupitis, refutationem libri instituamus, operae pretium non videtur, (vindices enim alios pares inveniet) neque, si videretur, nobis vacaret. Illud magis nos perturbat, quod eo vocando, ad Academiam Leidensem cogitari innuitis. Dotes viri agnoscimus. Sed tam periculose habitare dolemus. Decennium est, quando a Comite defuncto, D. Arnoldo, hujus parente, huc missus, se coram facultate nostra, praesente etiam D. Pezelio p. m. a Socinianismo purgare debuit. Et purgavit se tandem, relicta hic syngrapha, quae in Actis Facultatis habetur. Utinam vero interim magis ratam fecisset; ac non saepius varie suspectum se reddidisset, quod nidum portentorum gerat in capite; quibus scholam & juventutem ejus loci, in quo est, hactenus inquinari (experti loquimur; non enim Socinus dexterius haeresin suam tueretur, quam aliquot ejus discipulos, hic eam tueri audivimus) plus satis est. Ad illustrissimam Academiam Leydensem, si vestri vocarent, tam suspectae fidei hominem, quid nisi incendium oleo restinguerent? Ardet ea intus dissidiis Pelagianis & Socinianis, neque amplius omnino clam res est in Germania. Tergiversando diu flammam comprimere potuit author; post mortem non potuit. Condolent vobis omnes Ecclesiae Orthodoxae. Quid Academia sine Theologia? Silent jam diu ejus professiones. An nullus inter tot vestros Theologos Orthodoxus, tali Sparta dignus? Metuimus, ne unguem quaeratis ulceri. Pulchre is disserit in Praefatione Anti-Bellarmin. Contracti, de libertate prophetandi, neque hanc vult in novandi licentiam converti. Utinam non in utramque ipse impingeret. Speciose urget illud Apostoli, Omnia probate. Libere ergo prophetandum, neque ferendum vult novum Papatum, ut in hominem juretur verba. Sed praeterit alterum Apostoli, quod bonum est, tenete: quo nec novatoris esse permittit, qui subinde nova portenta excogitent, nec Pyrrhonios, qui nullam fidei formulam probatum & ratum esse velint; sed jubet limites Religionis Orthodoxae, semel bene positos, sacrosanctos haberi atque teneri; Haec facere, nequaquam est novum Papatum invehere, aut in hominum verba jurare, sed est in fide veritatis radicatim permanere, vanitatem ingeniorum cohercere. Quod si Illustrissimi D. D. Ordines fecerint & formulam doctrinae Orthodoxae, plurimo Majorum & suo labore ac sanguine hactenus defensae, cum Orthodoxis Germaniae, Galliae, Britanniae, Poloniae, Bohemiae, Ungariae, Daniae, Sueciae, &c. Ecclesiis, sartum tectum retinuerint, neque Pelagianis aut Socinianis opinionibus locum dederint; utique rebus Belgii, a Domino DEO bene ominabimur atque precabimur. In quam curam cum & vos, fratres, totos incumbere intelligamus, utique vestra caussa plurimum gaudemus, ac DEUM OPT. MAX. toto pectore rogamus, uti in sancto proposito, vos omnes confirmet, vestrisque ministris gratia SPIRITUS SUI copiose benedicat. Heidelbergae. XXVI. Augusti. MDCX.

Vestri in Domino

DECANUS & PROFESSORES

Facultatis Theologicae in Academia Archi-palatina.